- CLIBANARII
- CLIBANARIIapud Ael. Lamprid. in Alex. Severo, c. 56. Centum et viginti milia equitum fudimus: cataphractarios, quos illi Clibanarios vocant decem milia in bello interemimus: cataphracti fuêre equites clibanô seu thorace recti. Est autem vox Clibanus vel Clibanum vox Romana, vel Graeca potius, quos sic dictos putabat auctor Glosssarum κλίβανα, quasi καλύβινα, quod hominem totum contegerent, more καλύβης. Glossae Basilicae, Κλιβανάριοι, ὁλοσίδηροι, κλίβανα γὰρ οἱ Π῾ωμαίοι τὰ σιδηρᾶ κολύμματα καλοῦσι, ἀντὶ τȏυ καλύβινα, Clibanarii, soliferrei: Clibana enim vocant Romani ferrea tegumenta: Cuiusmodi erant Persicae loricae. Romanorum enim Graecorumque non soliferreae erant, sed squamis contextae, h. e. ex multis particulis ferreis in modum squamarum compositae: at Clibani illi Persici erant ex solido ferro, idcirco sic nominati, quod clibanorum, (quô nomine instrumentum indigitatur ex poere figlino, aut potius ferro, confectum, sub quo non panis solum sed quidvis aliud coquebatur) speciem referrent: Ideo Amm. Marcellin. l. 16. c. 16. simulacris manu Praxitelis illos comparat Clibanarios. Galli hodie coracias tales thoraces vocant: sicquede illis Auctor Anonymus, de Re Bellica, in expositione Thoracomachi: Hoc enim vestimenti genus, quod de coactili ad mensur am et tutelam pectoris humani conficitur, de mollibus lanis, timoris sollicitudo sollertia Magistrae composuit: ut hôc inductô primum ldrica vel clibanus --- fragilitatem corporis, ponderis asperitate non laederent etc. Salmas. ad Lamprid. loc. cit. qui tamen addit, clibanos etiam nominatos esse quaslibet loricas, sive ex hamis succusae essent, sive ex squamis ferreis, quas Graeci ἀλυσιδωτοὺς et φολιδωτοὺς appellent. Quae verba ad verum vocis etymon nos manu ducunt. Squama namque Chaldaeis est Gap desc: Hebrew et Gap desc: Hebrew unde Clibanarios nomen accepisse coniecturâ admodum probabili statuit Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 1. c. 6. De tyinpanis olim Parthorum hodieque Maurorum poculis item veter. in quibus mannam suam dissolvebant ac clibani instar factis, vide infra voce Taibaitae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.